Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua tua. habet et Christus participes atque consortes sui. denique Dauid probat dicens: unxit t e deus, deus tuus. oleo laetitiae prae consortibus tuis. habet participes carnis, quia carnem suscepit. habet prophetiae, quia prophetam, inquit, uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris tam quaquae m m e. ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur uobis. erit autem, omnis anima quaquae e non audieriaudierit t prophetam illum exterminabitur de pIe be.

ipse est uerus propheta, qui sine alterius munere Iutura cognoscit, qui ea quae uentura erant locutus est in prophetis. an non est propheta qui facit alios prophetare ? ipse est qui auditur sicut lex, quia et lex ipsius. denique si Moysen, inquit, e t prophetas [*]( 2 cf. Matth. 25,6 13 Ps. 118,63 16 Ps. 44,8 18*Deut.18, 18-19 27*Luc. 16, 31 ) [*]( 1 pectore tuo V 2 nobis] add. est Jla 3 faciem Pml 5 confitendo Mlm2N confitendi Mm1eius etiam Y iudicia aeterna GMav, add. ut v boni nobis M 6 ut del. ON, om. v diuites] afflicti in ras. N simus T 7 ualeamus NT, add. id Ov iustum 0 8 indotatam P 9 in om. Gm1Mm1 10 agendo Gm1 11 uirtutej agere Gm1Mm1 uirtute agere NP tempore Oav nee die om. N 13 septimus] VII OP, om. GR particeps]pergit A 15 suos Ma 16 probat] prophetabat O 22 anima om. NP qui P 24 cognoscat Mm1NOPm1Rm1 25 qui ea] quia Tm2 27 ipsius est MN est ipsius av mosen A. mysen 3l inquit om. 0 )

184
non audiunt, nec si quis ex mortuis ad illos abierit credent. ideoque populus Iudaeorum, quia non audi

uit hunc prophetam, de plebe exterminatus est, ut populus dei esse desineret qui ante dei populus dicebatur. habet consortes baptismi, quia baptizatus pro nobis est, habet consortes iustitiae, quia ipse iustitia est et nobis de suo dedit sui habere consortium: habet consortes ueritatis. quia ipse ueritas est et nos tenere uoluit ueritatem: habet consortes resurrectionis, quia ipse est resurrectio, habet consortes inmaculatae uitae, quia ipse inmaculatus est, et quicumque in nouitate uitae ambulauerit, quicumque iustitiae tramitem tenuerit.

partieeps Christi est. habet etiam tribulationis suae participes, ideoque, qui particeps eius esse cupiebat, dicit: nunc gaudeo in passionibus pro uobis et adimpleo ea quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia. sepulturae quoque eius participes sumus; quisque enim consepultus est cum ipso per baptismum in morte, particeps eius est. ideoque ipse apostolus, adstruens quam nobis gratiam dederit dominus Iesus, ait: participes enim Christi facti sumus.