Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Habemus ergo in nobis meridiem. meridies est ei cui iustitiae sol refulget et cuius opere bono uel cogitationibus innoxiis et pura mente atque sincera pascitur Christus. disce igitur, quemadmodum tibi ipse facias meridiem: reuela, inquit, ad dominum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet: et educet sicut lumen iustitiam tuam et indicium tuum sicut meridiem. ubi enim uera est fides, ibi ueri luminis gratia est; ubi innocentiae prolixior custodia uirtutum-

que longa meditatione processus, ubi splendor bonae conscientiae diu permanens, ibi intellegibilis est meridies. ibi et tu Christo mentis tuae epulas exhibebis et in diuitiis eius etiam ipse pasceris, ita ut non praematurus luminis ueri sequatur occasus nec quidam studiis tuis tenebrosus cito uesper incumbat et opera bona interiectus inpediat. quodsi temptationum nox aduenerit, non inmerito media nocte surgendum et orandum diu et protrahenda psalmis tempora, donec ueniat dies et inlucescat tibi Christus.

Uide igitur, ne et per diem tibi media nox fiat, quo princeps mundi tenebrosus et squalidus plenitudinem tibi temptationis offundat surge igitur et excita tuam mentem. non dormitat qui custodit te, si te non repperiat dormientem, sed surget, si et ipse fuerit tuae animae uigiliis excitatus, et imperabit uento et fiet tranquillitas m [*]( 3 d. Gen. 45, 5—7 6 cf. Mal. 4, 2 9*Ps. 36, 5-6 16 cf. Ps. 36. 3 24 ct. Ps. 120, 3 26 cf. Matth. 8. 26 ) [*](def. A) [*]( 1 sancto GMPa 2 suauissimosque Nm2 3 seruitute P 4 ipsis om. S disceret On:1 6 habeamus a 7 refulgeret 0 refulgit Rml 8 menta Rm1 adque M 9 ipsi a fias NTa meridies NPm1Ta ad dominum] do. mino Na 10 eo N 11 sicut] quasi 0 sicut meridiem iudicium tuum S 13 ibi] ubi 0 luminis ueriO est ueri luminis gratia M 14 ibi Mm la 17 praemiturus Gm1 permatnrus GmZ praematuros (-os m2) M, add. et uelox Ot\' luminis praematurus a ueri luminis v studii istiusNOPR 18 interitus Nm2 20 pr. et] sed NPR est et 0 22 Mundi princeps au 23 offendat Gm1 Mm1N infundat O Rv 24 dormitabit v 25 reperiat OP Bv surgit GMNPRmTa 26 imperanit Pm1 fiat Pm1Rm1 )

183
tuo pectore, quod diuersarum procellarum turbine fluctuabat. surgendum igitur nobis. solet sponsus media nocte uenire; caue ne te dormientem inueniat, caue ne facem tuam non queas somnolentus accendere.

surgendum, inqllam, et domino confitendum est, ut gratIas agas, confitenda etiam eius aeterna indicia, quiequid nobis boni accidit, ut eius iustitiae deputemus ac, sine diuites sumus sine salubriter ualemus, iustitiae domini deferamus, quia iustus est, ut opus suum tueatur ac seruet, ut, quos nudos indotata quadam naturae sorte in hanc proiecit corporis infirmitatem, uigore animi et misericordiae suae dote pauperes uestire dignetur. quod utique omni agendum uirtute manifestum est, ut nec die nec nocte nec ullo tempore a gratiarum actione debeamus uacare.