Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde et Abraham circa meridiem sobrias tendebat excubias et boni aliquos expectabat euentus, leuans oculos suos ac finitima perlustrans, quod eo tempore aduenientem gratiam sibi quaereret. illo igitur tempore cum duobus angelis sanctis diuinus ei hospes aduenit, illo tempore Christum suscepit hospitio, illo tempore illa quae legis et intellegis celebrata mysteria sunt. quando enim magis diuina debuit fidelem uirum inlumnareinluminare praesentia quam cum lux diei plenior refulgeret ?

meritoque etiam 25 sanctus Ioseph receptis fratribus et adcersito iuniore germano o, quem maxime diligebat, meridie instaurat conuiuium. erat enim meridies [*](13 cf. II Cor. 6, 14 14 cf. Ex. 12, 29 17 cL Gen. 18, 1—2 25 cf. Gea. 43, 16. 24 )[*](def. A ) [*](1 solutionis N 2 iactus om. Gm1Mm1N Rm1 grandis factus est Jlm2 3 sint GMa 4 sint GMOPav (ct. Act. Z. c.) 6 precandumJ add. deum 0 ea hora—7 inruere om. NT 7 et nequitia om. Ma nequitiaJ qua P 12 eiusmodi MNOa. 13 diei noxNav . luceGml commune om. 0 14 etJ uel OPt. om. Gm1Mm1RTa. ras. in N diurnae P media nocte om. N 16 contrario] add.patet Mm2 17 operatur R 18 aliquid M 20 sibi gratiam N sibi om. P tempore igitur 3f 21 sandis] suis MNOPa hospis Rm1 22 illa] ea 0 et] uel 0 misteria MOP 23 diuina om. codd. praeter 0, a, post uirum tr. 11 uirum] add. dei Mm2 a4 cum in ras. mlR quo GMa quod NP refulgent Pm1Rm1 refulserit Rm2 25 quam Pml )

182
in sancti Ioseph pectore, quando laetas epulas fratribus splendentis gratiae ministrabat suauissimique cibos alloquii diuidebat, ut, cum illi poenam fratris metuerent adpetiti et uenditi in seruitutem, ille diuino iudicio ipsis diceret esse prouisum, ut in Aegyptum deduceretur qui famem sustinentibus alimoniam non negaret.