Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Habemus ergo in nobis meridiem. meridies est ei cui iustitiae sol refulget et cuius opere bono uel cogitationibus innoxiis et pura mente atque sincera pascitur Christus. disce igitur, quemadmodum tibi ipse facias meridiem: reuela, inquit, ad dominum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet: et educet sicut lumen iustitiam tuam et indicium tuum sicut meridiem. ubi enim uera est fides, ibi ueri luminis gratia est; ubi innocentiae prolixior custodia uirtutum-

que longa meditatione processus, ubi splendor bonae conscientiae diu permanens, ibi intellegibilis est meridies. ibi et tu Christo mentis tuae epulas exhibebis et in diuitiis eius etiam ipse pasceris, ita ut non praematurus luminis ueri sequatur occasus nec quidam studiis tuis tenebrosus cito uesper incumbat et opera bona interiectus inpediat. quodsi temptationum nox aduenerit, non inmerito media nocte surgendum et orandum diu et protrahenda psalmis tempora, donec ueniat dies et inlucescat tibi Christus.