Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ideoque mentem suam praeparare debet, ut, cum ista acciderint, turbare se non queant. praeparet animum et meditatione conponat, ut possit dicere, si tamen possit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an fames? et cetera. quare autem non separetur, adiecit: sed i n his omnibus [*]( 6 Ps. 118, 60 18*Matth. 10, 24 19 cf. Matth. 27. 39 sqq. 24 Rom. 8,35 26*Rom. 8, 37 ) [*]( 3 perpessaO 4 dinina om. 0 5 quod] quid Rm2 6 sequitnr) add. IIII GR 8 acturum Mml facturus Mm2 9 queant Mml 10 eum] enim JV scopolosae MPm1Rm1 11 iustae AR 12 pr. oculis GmlMml oculos Pml 13 passione 0 14 in prouisione 0 prouentns GOPRml si Nm20aυ sed cet. 15 ut om. A posset GM 16 ubi A separata N. om. 0 sacra Rml, om. 0 . futura Ma 17 si ANnHOv sed cet. a a] qui Mm2, om. GMmlNPRa maledictis GPa obtrectatorum GMPmZa 19 super dominum N 21 ex- sortem Gm2N0 poterat Pml 22 turbari P queant Nm2av queat cet. 23 praepararet Rml meditationem MO 24 separauit M )

172
superamus, inquit, et uincimus propter eum qui dilexit nos. meritoque confirmatus ait: confido enim quia neque mors neque uita neque angeli neque potestates neque praesentia neque futura separare nos poterunt a caritate dei quae est in Christo Iesu.

Multa apostolus dixit contra quae lucta nobis est; sed alia facilia sunt uel certe non huius temporis aut loci, ut discutere omnia debeamus, quae sint quae nos separare possint a caritate dei, nisi diligentius resistamus. illud nunc, quod uidetur obscurius, non praetermittimus, quia ait: ne que altitudo ne que profundum, quae sunt grauia temptamenta. denique habes in Esaia scriptum ad regem Achaz: pete tibi signum a domino in profun dum aut in altum.