Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet uersiculus qui sequitur: paratus sum e t non sum turbatus, ut custodiam m mandata tua. ubi cogitatione quis praeuenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et ualidus, ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari. nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas iniustae inuasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis inlaqueat; oculus enim meretricis laqueus amatoris est.

in aliena miser capitur possessione, qui inprouiso igne praeuentus possessionem suae mentis amisit. si persecutio ingruit, inuenit iam paratum, ut, ubi possit esse perturbatio salutis incertae, ibi sperata sacri corona certaminis prouida futuri meditatione demulceat. si a maledicis obtrectatoribus frequenter obroditur, cogitet, quia non est discipulus super magistrum neque seruus supra dominum. si supra dei filium obprobria exprobrantium nefanda ceciderunt, quemadmodum seruus exortem eorum sperare se poterit?