Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sunt uiae quae malos exitus habent, quas diaboli temptamenta triuerunt, et ideo exitus earum exitus mortis sunt. hae nempe sunt uiae, de quibus legisti in Prouerbiis, quia sunt uiae quae uidentur uiro rectae esse, ultima autem earum aspiciunt in profundum inferni. est autem uia angustior illa quae ducit ad dei regnum. uolens igitur eam ingredi uiam, quae ad deum ducit, non circumspicies, non tecum ipse tractabis, non considerabis, ne facile capiaris affectu, si uiae latitudine prouocatus ingrediaris iter quod ad inferna deducat? cogita ergo ante atque perpende quid facias.

Qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscen dum eam, iam adulterauit eam in corde [*](2 cf. Matth. 18,15—17 17 cl. Hebr. 12, 22 20*Prou. 14, 12 23 cf. Matth. 7,14 28*Matth. 5, 28 ) [*]( 1 secrete J/ 6 operis] apertio oris Ma an] enim Mm2 7 com- pitum OBm2av 8 uelud M 9 nescis GMml 10 certe om. 0 11 adoriendum NOPtnlav 13 quae sit uiaj quaeris niam NPRT 14 debes] pergitA 16 pr. illo] illuc R 19 hae] ecce NT eae P heae R 20 legistis 0 23 regnum dei N ergo a eam igitur AR 25 facili NO 28 quid Mm] iaquid Rml, om. 0 )

170
s u o. hic utique cogitauit, ut uideret mulierem, ut uideret ad concupiscendum; sed mala haec cogitatio relinquat uias suas. alius non cogitauit quidem, sed subito aspexit et captus est et uidit et concupiuit et ideo lapsus est. quodsi fragilem suum considerasset affectum et ante