Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hic ergo sensus unus est, alius autem ita: cogitaui uias meas, non superiores, sed futuras, ut ante meos actus cogitationibus praeuenirem, ne inconsulta operatione progressus aliquid in ipsis conationibus offensionis inciderem, ut, si agere aliquid uelim, ante cogitem. utrum agendum sit illud quod desidero aut quo agendum modo, similiter si adloquendum, utrum adloqui debeam, deinde [*]( 5 cf- Ezech. 18, 21. 33, 12 7*Ps. 118, 59 15 strata uiantm - Uerg. Aen. 1, 422 21 Ps. 118, 59 ) [*](def. A) [*]( 2 correcsit Rfnl 5 all. dei om. PR cum conuersis P detur 0 si] add. tamen v 6 freta GMmlNPRTa 7 praemittunt III GJIOR connerti MNPm1Ta 8 meas superiores A 9 lapsus plenas P 10 conuersione Pm2 Tmlav conuersatione cet. 12 Iapsus sum 0 sed] in Mm2 14 sinirent Mml 16 quod Mm1 anfractus PmlR anlractibus Pm2 17 secunda N 18 tractu GMNmlOPml itineris Mm20 cedentes GPml laberinthos GNOPR kborinthos M 20 reliquerint NmlPR reliquenmt Nm2 21 hic] sic 0 24 conationibus scripsi contionibus Gml Mml coactionibus Gm2 Mmg.N Pm1Ta cogitationibus Mm20Pm2Ru aliquidagere OP )

169
publice an secreto loqui, praesentibus aliquibus aut nullis; sicut illud est ut, si uelis fratrem corripere, primo solus corripias, secundo praesentibus duobus aut tribus testibus. tertio, si non audierit, coram ecclesia. itaque si praetermisso ordine uelis coram ecclesia fratrem increpare quem ante monere debueras, erratum ipse cognoscis. omnia igitur cum cogitatione facito, ut non te paeniteat operis tui.

an uero si uiam ingressus, cum ueneris ad competum aliquod — ita enim appellatur plurimarum uelut quidam concursus uiarum —, si nescias quod iter ingredi debeas, stas tamen et cogitas ipse tecum, utrum primam an secundam an tertiam an quartam uel certe quintam, si ita est, uiam eligas quam sequaris nec putas prius adoriundum iter quam animo definieris et pleniore mentis intentione decideris, stas igitur cogitans quae sit uia, quae in ciuitatem ducat ad quam tibi putas esse pergendum, quanto igitur magis animo debes ac mente consistere, qui ad regnum caeleste contendis, et cogitare tecum, quia non omnis uia illo ducit, non omnis uia illo dirigit ad Hierusalem illam quae in caelo est!