Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

an uero si uiam ingressus, cum ueneris ad competum aliquod — ita enim appellatur plurimarum uelut quidam concursus uiarum —, si nescias quod iter ingredi debeas, stas tamen et cogitas ipse tecum, utrum primam an secundam an tertiam an quartam uel certe quintam, si ita est, uiam eligas quam sequaris nec putas prius adoriundum iter quam animo definieris et pleniore mentis intentione decideris, stas igitur cogitans quae sit uia, quae in ciuitatem ducat ad quam tibi putas esse pergendum, quanto igitur magis animo debes ac mente consistere, qui ad regnum caeleste contendis, et cogitare tecum, quia non omnis uia illo ducit, non omnis uia illo dirigit ad Hierusalem illam quae in caelo est!