Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sunt uiae quae malos exitus habent, quas diaboli temptamenta triuerunt, et ideo exitus earum exitus mortis sunt. hae nempe sunt uiae, de quibus legisti in Prouerbiis, quia sunt uiae quae uidentur uiro rectae esse, ultima autem earum aspiciunt in profundum inferni. est autem uia angustior illa quae ducit ad dei regnum. uolens igitur eam ingredi uiam, quae ad deum ducit, non circumspicies, non tecum ipse tractabis, non considerabis, ne facile capiaris affectu, si uiae latitudine prouocatus ingrediaris iter quod ad inferna deducat? cogita ergo ante atque perpende quid facias.