Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique praemissa hac littera statim sequitur persona iusti dicens: p or tio m ea, domine; dixi custodire [*]( 11 cf. Gen. 15, 12 13*Ps. 115,2(11) 16 Ps. 110, 10 18 Ps. 93,12 20 Ps. 127, 1 25 Ps. 118, 57 ) [*]( 2 ut om. JLVPTa obliuio Mm2Rm2 3 inreperet Mm2 intentione T 4 fiat] faciat AMm2R 7 saeculorum] add. amen Oav, add. Explicit de littera septima P Incipit de (om. 0) littera octaua AOPR, qui lin. 10 Littera octaua omittunt 10 Octaua littera av, om. N heth Mm2av heht Nm2, om. Nml eht 0 interpretatio GJlml latina interpretatione 0 12 habraham R plena APRml 13 meo om. b 14 mentax A enim] ergo 0 17 timentis Nml timetis Nm2 timent Oav pr. sapientes] add. sunt Ta 18 tn Nav, om. eel. 20dominum Oml estat Pml exstat NPm2R existit 0 21 dominum] deum. hoc a collegitur Prn1 )

150
legem tuam. plerique codices hunc uersiculum, qui primus est litterae octauae, ultimo loco litterae habent septimae; sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos Psalmorum liber hunc uersum docuit nos octauae litterae copulandum. deinde ordo ipse et numerus uersuum ita conuenit, ut ab eo incipiat octaua littera.

inquit, inquit, mea dominus. quam rarus in terris, qui possit dicere: portio mea dominus, quam alienus a uitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi huius sibi uindicet, non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet auaritia, non lasciuia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret inuidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, uerus minister altaris, deo, non sibi natus !