Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Littera octaua \'Eth\', quae interpretatione Latina dicitur \'pauor\'. sanctorum pauor esse consueuit. denique pauor cecidit in Abraham, cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. ipse quoque Dauid ait: ego dixi in pauore meo: omnis homo mendax. religionis enim reuerentiam significat magis quam infirmitatem timoris, licet etiam ipse timor secundum deum sanctus sit; initium enim sapientiae timor domini.

ergo qui timentes deum, sapientes, qui autem sapientes, beati; beatus enim quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. hi quoque, qui timent deum, beati sunt, sicut exempli extat auctoritas, quia beati omnes qui timent dominum. ita colligitur, quia timentes deum et sapientes sunt et beati. sanctus igitur timor domini, quia uere sanctorum est pauor.