Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Inritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis serui, qui ultra naturam suam deuotione progressus de domini angelis aestimabat, quantum in domini uultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. nouerat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem.

sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum; quae etsi seminatur in corruptione, surgit tamen in incorruptione, surgit in gloria, surgit in uirtute, surgit corpus spiritale. qui ergo hoc scire poterat, merito praesumebat, ut uultum dei uidere cuperet, quem esset obita corporis morte uisurus. talem certe etiam formam receperat, talem dominus iam probabat, ut non distaret ab angelis caelestis minister et exsecutor oraculi.

et ideo cum sciret, quia angeli pusillorum cotidie uiderent faciem patris qui in caelis est, putauit quod iam eam uidere deberet, tamquam oblitus corporis et carne deposita, sicut ille, qui in corpore adhuc positus cum raperetur in paradisum, utrum in corpore siue extra corpus raptus esset ad tertium caelum, nescire se dixit.

sancti emm etiam cum gerunt corpus non sunt tamen in carne, sed in spiritu, quoniam qui in cupiditate et conuersatione carnali sunt deo placere non possunt. sancti autem conuersatio in carne non erat, sed in caelo, sicut Paulus ostendit.