Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Morale autem historiae ueteris facit nos meminisse debere quae est de sancto Moyse, qui rogauit deum, ut se demonstraret ei deus et facie ad faciem eum uideret. norat utique sanctus uates domini, quod inuisibilem deum facie ad faciem uidere non posset. sed mensuram supergreditur sancta deuotio et putauit deo etiam

hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum conprehendi. non reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod dominum suum uelut manu tenere et obtutu oculorum uidere cupiebat. sciebat ad imaginem et similitudinem dei factum esse hominem. quando enim electus a domino est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae, uiderat angelum illum et faciem eius in gloria. denique fulgente eius lumine pauefactus est et uidit rubum uri et non exuri. uisum coepit fulgoremque mirari: