Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ueniamus ad secundum uersum, qui ita est: de precabar uultum tuum, domine, in toto corde meo, m miserere mei secundum eloquium tuum. legimus in ueteri testamento, quod deprecatus sit Moyses, ut uultum dei uideret, et responsum sit ei: nemo uidebit faciem meam et uiuet. mystice hoc primum intellegamus. Moyses legis figuram accepit.

lex per occulta mysteria nuntiat Christum, non facie ad faciem demonstrauit, sicut euangelium demonstrauit. in ipso enim facie ad faciem loquebatur. licet in euangelio homo natus ex uirgine apparuerit, uerbum autem se per opera demonstrauerit. et fortasse hoc declaratum sit Moysi, quod populus Iudaeorum moriturus esset, eo quod facie ad faciem Christum uidisset et non credidisset. quod si ad legem referas, etiam legis finis Christus secundum illud apostolicum: finis enim Christus est secundum legem omni credenti et mortua est legis [*]( 3 ) interpretatio corporalis, ubi dominus Christus Iesus spiritalem eius gratiam demonstrauit. uel certe quia omnes, qui Christum induimus et baptizati in Christo sumus, mortui sumus peccato, quia uiuentes legis uinculis tenebamur. ubi autem in Christo mortui [*]( 5 Ps. 118,57 6cf. Rom. 7,14 9*Ps. 118, 58 13*Ex. 33, 20 17 cf. Ex, 33,11 22*Rom. 10,4 25 cf. Gal. 3,27. Rom. 6,2—3 ) [*]( 2 innobilitatem 0 4 homini N se om. GMm1PRm1 ipse se Mm2a qui OPll 9 qui] in quo 0 deprecabor codd. av, correxi 10 domine om. R 13 sit] est AOR 14 haec NT intellegimus AR 15 nuntiauit MNTa non] add. autem u 16 pr. demonstrat Ov 17 in] de NT 18 se perj semper AR 20 eo scripsi et AGMNPBTav, om. 0 quodj cum 0 21 finis legis av finis] add. est 0 Christns] add. est av 22 est Christus MOPa 23 interpretatio legis N 24 dominus om. P iesus christus 0 25 eius gratiaml ei gloriam a 26 induimus Mm2N uidimus eet. av alt. sumus] fuimus AR quia] et N, eras. M )

160
sumus, mortificati utique sumus legi per corpus Christi, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit. sed hoc mysticum est.