Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Disce, quemadmodum Christus quaeratur ab his utique, qui non perfunctorie quaerunt, uiolenter retinent, sicut ista, quae ait: tenui eum et non dimisi eum, fide inuenit, meditatione constrinxit. si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. qui ergo angelos transit, uerbum inuenit.

ideo non multum interualli fuit, cum transiuit ab his et inuenit Iesum. quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu operosae fidei ecclesia dum nudatur, a domino plus amatur, expolians se ueterem hominem, ut nouum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum uentura deposuit? et Noe exutus est pallium, posteaquam coepit esse perfectior.

Simus ergo memores iustificationum caelestium, ut, dum t\'as secreta mentis uoce cantamus, memores simus in nocte nominis domini et dicamus, ut scriptum est: haec facta est mihi, quoniamiustificationes tuas exquisiui, hoc est: haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis [*]( 4*t\'ant. 5, 7 7*Cant. 3, 3 12*(\'ant. 3, 4 14 cf. Cant. 3, 4 L7 cf. Col. 3, 9-10 20 cf. Gen. 9, 21 24*Ps. 118, 56 ) [*]( 1 et] add. in 0 circueant a 2 quod om. « quaereret MST quaerit a 3 fortasse] add. eo v inueniat 0Mav 4 in] is A his GMNP om. a posterius GMNPRTa circueunt Om2a 6 tulenut 0 7 fortasse A ibi om. 0 se interrogasse iN interrogans (se om.) 0 10 quaerebatur AGR quaerebat M quaeratnr (guaeretur a) Christus av 11 quaerunt] add. sed v 13 accipiamus A accepimus a 14 ergo] uero a transiuit av 15 transiit 0 16 pallium om. P operosae (uel ostensae) quidam eodd. apud « opem (ope J) ae AGmlMmlRml operis sue Gm2Mm2Tm2 opem suae NPTml operum Rм2. oppressae Ov opere suae a 17 a domino ed. Romana et v dominus codJ. a 22 ut] et T 23 secreto ANOPT et uoce 0 24 dei 0 pr. est] add. VIII GMm1OR 25 esquisiuit O )

149
tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus, ut obliuia mihi tuae uenerationis inreperent, sed cotidiana meditatione membra castigans et intentionem mentis exercens, ut adsiduitate fiat nobis cursus iste sollemnis, ut dominum Iesum etiam in noctibus toto ueneremur affectu, cui est gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum.\'