Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. denique ista uel ecclesia uel anima quae requisiuit in cubili, quaesiuit in noctibus, primo non inuenit, quia fortasse in cubili quaesiuit, sed posteaquam surrexit et abiit in ciuitatem — uide ne in illam ciuitatem, in quam dominus celebraturus pascha discipulos destinauit: ite in ciuitatem ad quendam —, posteaquam in foro, ut dixi, quaesiuit, ubi oleum uenditur, quod expectantes sponsum emere consuerunt, ubi ius, ubi leges.

si lex spiritalis, et forum est utique spiritale, ubi disputant periti legis aeternae, quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. ubi quaesiuit, inquam, in foro et post quaesiuit in plateis — de quibus hi, qui ad patris familias euangelici prandium conuenirent, colligebantur, qui uocati excusandum ab huiusmodi epulis non putarunt —, [*]( ll*Ps. 117, 5 16 cf. Oant. 3,1—2 19 Matth. 26, 18 21 ci. 3Iatth. 25, 9 22 cf. Rom. 7, 14 25 cf. Luc. 14, 21 ) [*]( 1 ergo av sÎ-2 sed mi. X 7 neJ ut ne T interdictam J. tibi om. a 10 adfectu R in om. GMm1 queras magis 0 11 ut om. GMOav quando] tanto T 15 quae (quaere R) requisiuit uel ecclesia uel anima AOR 18 alt. in om. v illa, ciuitate AGOR qua GNOPTap, 19 destinauit] add. dicens av 20 quaesiuitJ add. inuenit quem dilexit Gm2 Tm2av 22 est om. N 23 periti] petrosi Gm1 piriti Pml petosi R leges R 24 est om. 0 tribulationibus 0 25 forom 0 26 conuenerunt A qm uocati om. 0 \' 27 excusandum] add. se v reputarunt Mm2Ta ) [*]( 10* )

148
posteaquam in foro, inquam, et plateis quaesiuit, inc-idit in eos, qui circumeunt ciuitatem, et tunc demum potuit inuenire quod quaesiuit, fortasse quod in tribulatione et metu posita magis inuenit gratiam.

denique in posterioribus ait: inuenerunt me qui circumeunt ciuitatem, tulerunt mihi pallium. habuit ergo certamen; sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire, nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: numquid quem dilexit anima mea uidistis? quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio et quem quaerebat inuenit.