Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Illo igitur praecipue tempore iustificationes dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria, illa de castitate [*]( 2 Ps. 118. 55 3 cf. I Cor. 12, 3 9 cf. Ps. 6, 7 10 cf. Ps. 118, 62 14* Eccli. 23,18 (26 ) 17 ci. Eccli. 23, 18 (26) 18 Ps. 33, 17 ) [*]( 1 effectum GmlPR 4 noctibus et diebus GJINP et] ac Oav 5 praedicandi MNTa 8 dominum Oml 10 deluebat Gml Pm2 11 etj ut Gml tuj ne* G ne a cum PR sopire Ginl 12 existimes a orandus est tibi 0 13 haberi Ov 16 dominus av -fusus] pergit A sum om. a 22 uigor mentis av lapsatur 0 23 squalore MNPR squaiorem Ta 24 ueretur] uidetnr Ov consideratus Rm1 28 retegenda. MNT ) [*]( LXII. Ambros. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 10. )

146
praecepta non absint, ut his occupata mens flagrantiam libidinis. carnis restinguat ardorem. tene illud animo: lauabo per singulas noctes lectum meum. qui enim stupris deditus. flagitiis inuolutus est, non lauat per singulas noctes lectum suum.

nescit flere qui flenda committit et, cum sit ipse lacrimabilis, non habet poenae lacrimas suae. at ille, qui castigat corpus suum et sui sollicitus gubernator est atque ingemescens et dolens lapsus superioris offensam quaerit quomodo abluat fletibus paenitentiae. hic lauat per singulas noctes lectum suum. non dormiamus ergo totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.

Audi ecclesiae uocem quaerentis etiam in noctibus Christum: in cubili, inquit, meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea. accipe secundum litteram. quaesiuit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrimis deplorando. quaesiuit in noctibus, quia posuit tenebras latibulum suum, ut quaerere eum sollicitius disceremus. quaesiuit igitur in prophetis ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. denique aduentus dominici testimonia de prophetis euangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est.