Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si studentes igitur doctrinis saecularibus perparum somno indulgent, quanto magis, qui deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis inpediri, nisi quantum naturae satis est! Dauid per singulas noctes lectum suum lacrimis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut domino confiteretur, et tu totam noctem sopori existimas deputandam ?

tunc magis tibi orandus est dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cauenda, quando uidetur habere secretum ; tunc maxime, quando tenebrae in circuitu meo et parietes me operiunt, considerandum, quia deus omnia intuetur abscondita. ne dixeris ergo: \'circumfusus sum tenebris; quis me uidet et quem uereor saeptus parietibus et inclusus ?\', quia uultus domini super facientes mala.

deinde, si arbitmm non uides, te ipsum non uides, tuae conscientiae testimonium non uereris? nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentiuum esse peccati? cum somno et cibo feruent corpora, tunc etiam mentis uigor sopore laxatur, somno resoluitur, tunc inrepit inpuri libido concubitus, tunc perturbatur cor, squalor inmunditiae non ueretur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. nox erat, quando ludas prodidit, quando Petrus negauit.