Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Liquet igitur his magisteriis doctrinae caelestis, quod iustus se ac-cusare malit quam alium deformare. denique de Ioseph, cui desponsata erat Maria mater domini, scriptum est quod, cum eam grauem utero uidisset, cum esset iustus, noluit eam traducere, et utique nullum adhuc audierat oraculum.

ita non solum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis seueritate iusti aliena persona est potiusque ducit suam remissionem accusari, quod non uindicauerit, quam alienum crimen urgere. sed dices: \'quomodo dixit ipse Dauid: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum? mihi uidetur, quia laetetur quod ipse euaserit, non quia impii puniantur. quaeramus aliud iusti propositum ex sequentibus.

Itaque dicit: cantabiles mihi er ant iustif icationes tuae in loco seueritate s meae. merito peregrinationibus non frangebatur, superbos declinabat eorumque prosperis successibus non mouebatur, consolabatur se in iudiciis caelestibus, angebatur in alienis peccatis, quia cantabiles habebat iustificationes dei. quae enim bene tenemus cantare consueuimus [*]( 3 aequa lance pensandum] cf. Plin. Nat. hist. 7, 7, 5 *II Reg. 16, 11-12 9 Luc. 23,34 13 cf. Matth. 1,19 19«Ps. 57,11 23 Ps. 118, 54 26 cf. Ps. 118,52 ) [*]( 3 lance pensandum esset 0 4 illi dixit A õ retribuit Bml 7 pro persequentibus post peccantes ir. 0 8 et excusare Oav 9 perfidisj add. indaeis MNPT ignosce AR, ef. p. 45, 7 11 magisterii AR 12 aliunde formare P iosep MN 13 domini] add. sicut R 16 persona iusti aliena v 17 suam ducit MN uindicauerit ed. Romaria indicauerit Ov indicauerit eet. a 18 urguere GMNPR arguere Ta 21 iusti om. GMNOPRa 23 ita AO 25 peregrinantibus )

142

et quae cantantur melius nostris adhaerent sensibus. non enim perfunctorie transeamus quae legimus, ut tunc tantum, cum legimus ea, in memoriam eorum redire uideamur, sed etiam, cum abest codex manibus, tamquam animantia, quae probantur et munda habentur in lege, etiam quando non pascuntur ruminare consuerunt, ex semet ipsis alimenta sibi recondita proferentia, ita et nos de nostrae me-