Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Item alio loco, cum Semei malediceret ei et lapidaret eum saeptum bellatoribus, per quos uindicare se posset, patienter ferebat, ne uerbo quidem referens contumeliam. quin etiam cum Abisai dux eius caput maledicentis uellet auferre, ait rex: quid mihi et tibi est, fili Saruiae? quod maledicit mihi.

dominus dixit ei maledicere Dauid. primum igitur culpam eius excusauit et causam ad domini retulit uoluntatem, secundo in suum meritum retorsit, ut non illum errasse, sed se meruisse significaret, tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memorauit, sicut scriptum est: et dixit Dauid ad Abisai et ad omnes pueros eius: ecce filius meus, qui exiuit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Ieminei!

granditer impetum infregit ultoris: quomodo enim maledictum [*]( 3 uf. I Par. 21, 7 5*11 Reg. 24,17 8 cf. Prou. 18, 17 11 II Reg. 12,13 16*11 Reg. 16, 10 22*11 Reg. 10, 11 ) [*]( 1 aufers R 3 israhel P quod MNOTa prolapso GNm1Pm1Rm1T prolapsum A m2a prolapsus Oprolapsu Pm2 Rm2 excusare codd. praeter R, a 4 nidetur AR 5 ictu Pml 6 malum 0 7 all. in om. JINP domum AMNOPRav 8 sui] add. fuk Ov sermonis exordio] initio sermonis MNT 10 uri ARml coarguitur JIml coarguitus NPT a om. MN 12 a domino ablatum MN 13 loco om. Mm1N eum] ei A 14 septum codd. bellatoribus] add. cum (eum JI) AGJINPRTa, del. M, exp. R quosdam T possit GPml 15 contumelias 0 abessai P abesai R Abessa v 16 eius cnn. 0 17 sarbiae P 1Seiot malediceretMNT 20 se om MmlN 21 tertio 0m. MN 23 abisam A abesaam P abesam R Abessa v 25 quanto-Ieminei om. AGm1MNO iemini G gemini a 26 grandem Ga fregit Gs )

141
extranei pro regis iniuria uindicaret. cum filii adhuc parricidium inultum maneret ? non utique extranei maledictum et filii parricidium aequa esset lance pensandum. et addidit: sine illum maledicere. quoniam dixit ii dominus, donec uideat humilitatem meam et retribuat mihi d dominus bona pro maledicto.

est et aliud iusti propositum longe omnibus perfectius et potentius, interuenire pro persequentibus, excusare peccantes, quod legimus in euangelio dicente domino Iesu, cum crucifixus esset a perfidis: pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.