Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Utinam ego miser dicam, dicat anima mea: ecce iste aduenit et aduenit non super terrena, non super ualles, sed aduenit saliens super montes! deus enim deus montium est, non uallium. ubi ergo salit ? super montes salit. si sis mons, salit super te. salit super Esaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum Iohannem Iacobum. montes in circuitu eius. si non potes mons esse nec praeuales, esto uel collis, ut super te Christus ascendat et, si transilit, ita transiliat, ut te transitus eius umbra custodiat.

Diximus de Christo et ecclesia; dicamus de anima et uerbo. anima iusti sponsa est uerbi. haec si desideret, si cupiat, si oret et oret adsidue et oret sine ulla disceptatione et tota intendat in uerbo, subito uocem sibi uidetur eius audire quem non uidet et intimo sensu odorem diuinitatis eius agnoscit, quod patiuntur plerumque qui bene credunt. replentur subito nares animae spiritali gratia et sentit sibi praesentiae eius flatum adspirare, quem quaerit, et dicit: \'ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero\'.