Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nonne, cum aliquid de scripturis cogitamus et explanationem eius inuenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata uidetur ascendere. deinde quasi super colles apparens nobis inluminat mentem, ut infundat sensibus quod inuenire posse difficile uidebatur?

ergo quasi ex absente fit praesens uerbum in cordibus nostris. et rursus, cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur uerbum et [*](2 d. Ps. 67,5 3 cf. Ps. 67, 34 5.7* Cant. 2, 8 7 cf, III Reg. 21 (20), 28 10 Ps. 124, 2 ) [*]( 2 septemtrione GP 3 caelos — 7 montes om. N 6 et] ecce 0 7 montes] add. salit si sis mons 0 8 est] add. et v ubi ergo salit om. N 11 non potes ftM. P nec] non Mm2NP 12 si] sic 0 ita transiliat om- AimlOPR 16 assiduo a uerbum av 17 uidit ORml 18 odorem] ore NTml ora Tm2 patientur Au 20 iste om. MN 21 ipse om. a M oidentur NT 26 inueniri 0m2 27 uerbum-rursus om. N in om. 0 rursum MOT 28 tamquam - et om.b )

113
tamquam absentis aduentum desideramus et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam praesens sit nobis in his quae requirimus cognoscendis. salit ergo in uniuscuiusque corde frequenter; transilit et exit et reuertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium grata disceptatione doctorum uerbum, quod exierat atque transierat, postules resuscitari, sicut illa, quae quaesiuit et inuenit, quae dixit: frater meus transiuit; anima mea exiuit in uerbo eius.