Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

oaiit super excelsa, ut ascendat super sponsam — sponsae enim thalanius tribunal est Christi —, salit super Adam, transilit super synagogam, salit super gentes, transilit super Iudaeos. uideamus salientem: salit de caelo in uirginem, de utero in praesepe, de praesepio in Iordanem, de Iordane in crucem, de cruce in tumulum, in caelum de sepulchro.

proba mihi, Dauid, salientem, proba currentem: tu enim, dixisti: exultauit tamquam gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. ergo et nunc salit et nunc [*]( 2.5.8. 10*Cant. 2. 8 4.12 cf. Oant. 2. 7 6 cf. Cant. 1. 7 11 suffragia capto = Hor. Epist. 2. 2. 103 12 cf. Cant. 2. 5 23*Ps. 18. 6—7 ) [*]( 1 possumus Oa 2 colloquentibus a 5 uox — 1U aduenit Gira. N 6 adnuntiant Pml 7 resuscitauit T 9 aliena 0 10 inquid a aduenit inquit iste M istej add. iam 0 eum] enim Y 11 capto] peto 0 ueniant 0 13 caritatis] caritate Mm2a uenit Om2 14 alt. ille] iste GMNOPRa 15 augmentum 0 16 studebit ex studiet Nm2 17 super sponsam] ad sponsara Ov 18 Adam] ecelesiam Gm2MNPTa 20 uirgine P de praesepio in Iordanem Otn. AGmlOR 21 Iordanem] iordanea crucem] cruce a de sepulchro in caelum MN 23 tamquamJ ut MN gigas AGm2MNORm2av gygas P currendum ARml 24 caeli P 26 ergo om. Gml )

112
currit de corde patris super sanctos suos, de oriente super occidentem, de septentrione super meridiem. ipse est qui ascendit super occasum, ipse super caelos caelorum ad orientem; ipse ascendit super montes, ipse super colles.

Utinam ego miser dicam, dicat anima mea: ecce iste aduenit et aduenit non super terrena, non super ualles, sed aduenit saliens super montes! deus enim deus montium est, non uallium. ubi ergo salit ? super montes salit. si sis mons, salit super te. salit super Esaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum Iohannem Iacobum. montes in circuitu eius. si non potes mons esse nec praeuales, esto uel collis, ut super te Christus ascendat et, si transilit, ita transiliat, ut te transitus eius umbra custodiat.

Diximus de Christo et ecclesia; dicamus de anima et uerbo. anima iusti sponsa est uerbi. haec si desideret, si cupiat, si oret et oret adsidue et oret sine ulla disceptatione et tota intendat in uerbo, subito uocem sibi uidetur eius audire quem non uidet et intimo sensu odorem diuinitatis eius agnoscit, quod patiuntur plerumque qui bene credunt. replentur subito nares animae spiritali gratia et sentit sibi praesentiae eius flatum adspirare, quem quaerit, et dicit: \'ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero\'.