Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Rogatur ergo, ut ueniat salutare dei. ille est qui rogatur, hoc est dominus Iesus, et non est alius, sicut habet litterae interpretatio. et uel sic non solus pater rogatur; est et ille, hoc est: et filius qui rogatur et rogatus aduenit et salutare mundo dedit. ideo σωτήϱ, hoc est \'saluator., ideo Iesus, sicut angelus dixit: qui saluum faciet populum suum. cum inuocaret igitur propheta, aderat, ut probaret illud, quia adhuc loquentibus nobis dicit: adsum.

Adest, quia suscitatus a filiabus Iudaeae quasi resuscitatur a filiabus Hierusalem. audit ecclesia sonum uocis eius et dicit: uox consobrini mei. eccehic aduenit saliens super montes, transiliens super colles. manipularis est liber multas habens personas nobiles uelut manipulos triumphales multosque actus significans, quos intellegere magis quam expressos [*](6 Ps. 84-10 8*11 Cor. 1, 3 9 cf. Matth. 3. 17 18*Matth. 1. 21 20 EsaL 58, 9 21 ef. Caiit. 2, 7 22*Cant. 2, 8 ) [*](1 pr. est] add. dei 0 4 timore Rml 6 prope factus sit OR 7 inquid G 10 quia] qui JIXT est gloria A OT maiorem - gloria om- N 11 quISquis Mm2av 12 cum] quia R, add. in MN uerbo] add. et 0 13 quia] cum GNPa cuius MOvv laus summa 0 gloria AGO PR (defendit Engelbrecht) et gloria v 1& et uel] est et Mm2 est. Uel si a est ille (om. et) v et ante filius om. MN 17 rogatas] rogator AR sother 0, om. N 18 ideo] idem v quia Om2Tab fecit Mm2a 21 resuscitatur] resuscitatus GMNOPav 24liber est N, add. iste O 25 aobflis OR manipulus GMOv triamphalis GORv 26 actu R )

111
tenere possimus. nam quasi aduenientem sponsum audierit cum aliquibus pariter uiantibus conloquentem, dicit sponsa: uox consobrini mei.

dum loquitur cum filiabus Hierusalem et rogat, ut excitent et resuscitent sponsum, subito tamquam de longinquo missae uocis sonum sentiens dicit: uox consobrini mei, adnuntians quem nuntiari sibi ante quaerebat. quem cupiebat ab aliis suscitari, sua prece resuscitatum a patre uenire iam credens laeta dicit: uox consobrini mei. bene addidit \'consobrini mei;, ut non aliae, sed consobrina sola sibi eius uindicaret aduentum.

Ecce, inquit, iste aduenit. adhuc ego eum quaero et ille iam uenit, adhuc ego suffragia capto, ut ueniat, et ille iam proximus est. ego suscitari mihi caritatem cupio, ego me uulneratam caritatis puto et ad me plus caritas ipsa festinat. ego dixi \'ueni\', ille salit et transilit. ego rogo eum uenire cum gratia, ille gratiarum operatur augmenta et, dum uenit, incrementa gratiae secum uehit et ueniendo adquirit, quia studet etiam ipse suae placere dilectae.