Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sit bonum nostrum, non cum maerore atque maestitia, sed uoluntarium, quia seruus inuitus facit, amicus uoluntarius. nos autem studeamus, ut dicatur nobis: \'iam non dico uos seruos, sed [*]( 10.21*Ps. 118, 47—48 28*Ioh. 15, 15 ) [*]( 1 quasi om G quia] qui Oml. om. MNTa. add. si s. l. G quia non om. P sunt G ehristi MNO fecerit—10 ait om. N testamenti fecerit AOR 2 metuerant G 3 contraria v ad(as-)sertioneni GMOPT 4 erubescit Ga nee MmlT nec redarguatur T 6 ita perfectus M proieta R 8 operae suae Mm2 eleuat G ele(-a-PmZ)uatus Pa eleuatur R fart. quo 10 meditaber P 12 et om. AG 13 odor Mml iste ordo 6 16 meditationis 0 17 meditatione Mm2 18 oratio codd. praeter 0 19 implendum MNT 20 alt. diligat om. Mm1NT 23 mandata. 0 25 cum gaudio] et gaudio a 27 inuitus] add. bonum Tm2 28 dieam AMNav )

127
amicos, quia quasi amici mandatum dei ex uoluntate fecistis. qui autem meditatur et diligit et actus suos leuat, ut faciat quae placeant deo, is debet non neglegere nec transcurrere mandata diuina, sed exerceri in his, immorari plurimum. iustificationes dei crebro reuoluens sollicitae mentis affectu.

VII. LITTERA ZAIN.

Littera secundum Hebraeos Zain, significat Latine \'duc te\': alibi significat huc. quid sibi uelit ista interpretatio, non satis liquet, nisi forte ut unusquisque se regat et ipse sui ductor sit: uel \'huc\', id est: quo litterae huius uersiculi uocant, dirigat iter. meritoque in primo statim uersu requiem suam postulat, quia ipse litterae septimus numerus est quietis. quae autem maior requies quam ut in uerbo dei requiescat atque eius se gratia et consolatione demulceat ?

Memento, inquit, domine, uerbi tui seruo tuo, in quo mihi spem dedisti. uerbum dei deiectos nos atque depressos ad caelestem gratiam prouocauit, ut desideremus aeternitatem, despiciamus praesentia, temporalium incuriosi futura et inuisibilia requiramus. uocat igitur nos ad se dei uerbum, sicut habes scriptum: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.ideoquespquamur uocantem dominum Iesum. ut a saecularibus ad perpetua transeamus nosque ipsos regere nouerimus.