Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Ideo prius posuit: et meditabar in praeceptis tuis quae dilexi nimis et subiecit: et leuaui manus meas a d praecepta tua quae dilexi nimis. post meditationem etenim bonum est leuare actus nostros ad praecepta dei atque id facere cum caritate, cum gaudio, ut non ex necessitate
sit bonum nostrum, non cum maerore atque maestitia, sed uoluntarium, quia seruus inuitus facit, amicus uoluntarius. nos autem studeamus, ut dicatur nobis: \'iam non dico uos seruos, sed [*]( 10.21*Ps. 118, 47—48 28*Ioh. 15, 15 ) [*]( 1 quasi om G quia] qui Oml. om. MNTa. add. si s. l. G quia non om. P sunt G ehristi MNO fecerit—10 ait om. N testamenti fecerit AOR 2 metuerant G 3 contraria v ad(as-)sertioneni GMOPT 4 erubescit Ga nee MmlT nec redarguatur T 6 ita perfectus M proieta R 8 operae suae Mm2 eleuat G ele(-a-PmZ)uatus Pa eleuatur R fart. quo 10 meditaber P 12 et om. AG 13 odor Mml iste ordo 6 16 meditationis 0 17 meditatione Mm2 18 oratio codd. praeter 0 19 implendum MNT 20 alt. diligat om. Mm1NT 23 mandata. 0 25 cum gaudio] et gaudio a 27 inuitus] add. bonum Tm2 28 dieam AMNav )
Littera secundum Hebraeos Zain, significat Latine \'duc te\': alibi significat huc. quid sibi uelit ista interpretatio, non satis liquet, nisi forte ut unusquisque se regat et ipse sui ductor sit: uel \'huc\', id est: quo litterae huius uersiculi uocant, dirigat iter. meritoque in primo statim uersu requiem suam postulat, quia ipse litterae septimus numerus est quietis. quae autem maior requies quam ut in uerbo dei requiescat atque eius se gratia et consolatione demulceat ?