Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hos uocat Christus in sponsa, dicens in Canticis canticorum: et ueni, tu columba mea, in tegimento petrae iuxta praemunitionem, hoc est: ueni iuxta euangelium. propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi, muri tui subsidia uerba sunt domini, passio dominici corporis tua uirtus est. ostende mihi faciem tuam et insinua uocem tuam, quia uox tua suauis est et facies tua pulchra. suauis est uox, quia ore confessio fit ad salutem, et decora facies, quae non erubescit auctorem, non confunditur redemptorem.

ostendit ergo faciem suam signaculum crucis praeferens et insinuat uocem suam auctoritatem praedicationis adsumens. in tegimento enim corporis Christi, quo redemptus est a peccato, munimentum gratiae spiritalis inuenit, ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. suauis ergo uox quae in diuinis testimoniis loquebatur, decora facies quae in conspectu regum non confundebatur.

Possumus et illos reges intellegere, quibus dicitur a Petro: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem. sunt enim reges, qui offerunt in Hierusalem sapientiae suae munera, quibus data est gratia uerbum loqui et quadam potestate regali flectere populos et animas mulcere sanctorum, non erubescentes in eo, quia nihil alienum ab honestate loquerentur, quos nemo redarguat et refellat, [*](1 Ps. 118, 46 7*Cant. 2, 13—14 11*Cant, 2, 14 13 Rom. 10, 10 22*1 Petro 2, 9 24 ef. Ps. 67, 30 ) [*]( 3 uocatur a 4 gloriabitur N 7 ueni tu] uenit AGR ueni MN P ueni o a tegumento Ov 8 uenit AGR, om. N 13 pulcra MN 14 quaej quia JfNT confundit MO, atM. ut arguat Tm2 15 redemptore a tuam Bml 16 efferens Mml 17 tegumento Ov redempta MNPav 18 et otn. MN 19 suauis] add. est MN 00 fundebatur Pml 23 in adoptionem] in adoptione acquisitionis M adquisitionis NO 26 erubescentis O 27 loquuntur a repellat ecdd. av, correxi )

126
quasi quia non sint digni quos idoneos Christus ministros noui fecerit testamenti et iam in illo non erubescentes, eo quod non metuerent.