Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Coangustari in Paulo non poterant, in quo erat altitudo sapientiae et fidei latitudo. quomodo enim poterant coartari in eo, qui erat uas electionis aeternae ? sed coartabantur in semet ipsis, quia inprobus in se ipso coartatur, malitiae suae laqueis strangulatur. constitue mihi auarum, uillarum cotidie terminos proferentem, excludentem uicinos: utrum is tibi dilatari an coangustari uidetur, quem terra ipsa non capit ? quantacumque spatia domus suae porrexerit clauditur angustis opinionis suae finibus cui quod habet non est satis. sed non talis est, qui potest dicere: etingrediebar in latitudine. addidit etiam causam: quia testimonia, inquit, tua exquisiui. [*]( l*Ps. 118, 45 3 ef. Matth. 7,14 4 Ps. 4. 2 5* Ps. 117. 5 6 d. Ps. 100, 2 7 cf. Prou. 5.16 9 cf. Phil. 3. 20 10*11 Cor. 4, 8 12 cf. II Cor. 6.11 14*11 Cor. 6,11—12 19 cf. Act. 9, 15 25* Ps. 118, 45 ) [*]( 1 quintus—est om. Mv 3 latitudiaem PmlR 9 eaelis MNT iiullas] in ilias a 10 inquid M 11 angustiamur Ga angustari 0 12 ipse].in se M 13 etsi Ravv angnstatum MNv 14 nostrum] meum NT angustiamini Oa 20 semet 0 strangulatus Gav transguiatur 0 21 uillanum a cottidie Pmi 22 an] in A non Ov oideatur Mm2 23 spatie Pm] 34 angustiis Gm1PRm1 26 addit A 27 inquid Pml, om. O tua inquit a )

125

Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. grate conuenit ista uox martyri, qui uocatus ad sacrilegium exprobrantibus sibi regibus crucifixum Iesum non erubescebat, sed magis gloriabatur in cruce Christi et illam mundi salutem esse testimoniis caelestibus adstruebat.