Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quintus uersus est: et ingrediebar in latitudine, quia testimonia tua exquisiui. qui secundum mandata angustam et artam graditur uiam, ambulat in latitudine. unde legimus: in tribulatione dilatasti mihi, et alibi: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine. sapiens enim in cordis sui ambulat innocentia et de eius fonte superfluunt aquae super eius

plateas, qui mentem suam non intra corporalia et terrena concludit, sed dirigit ad caelestia, ut conuersatio eius in caelo sit. audi nullas angustias sentientem: pressuram, inquit, patimur, sed non angustamur. et quomodo coangustari poterat, cuius os semper patebat, ne credentes coartarentur ? ipse exponat, quid sit ingredi in latitudine. dicit enim, quia, si corpus angustum est, cor nostrum dilatatum est. non angustamini in nobis, coartamini autem in uisceribus ue st ri s.