Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tempus secandi aduenit, quoniam matura in horreis frumenta conduntur et qui metit, mercedem accipit. uox turturis audita est, quia inuenit sibi nidum; ecclesia enim domus est castitatis. ficus, quae propter infecunditatem iubebatur excidi, fructus ferre iam coepit. uinea translata ex Aegypto iam non maceriis destructa depositis incursatur a bestiis nec informis sentibus, sed odora iam floribus, quae solebat facere spinas, fructu curuescit uuarum.

Merito igitur sanctus Dauid pascha domini celebrans et feruenti spiritu tempora ingressus aestiua, qui in uerbo dei fructus uarios colligebat, hiemis aduersa declinans ait: et ne auferas ex [*]( 4*Cant. 2.11—12 10 cf.Matth. 24.20 11 ctMatth. 16,24 15*Cant2,12 16 Cant. 2. 12 18 cf. Oant. 2. 13 cf. Luc. 13. 6-9 19 cf. Ps. 79. 9. 13. 14. Gant. 2, 13 25*Ps. 118. 43 ) [*]( 3 delinquat 3" 4 inquid CmUl hiemps CSOR praeterit Pml 5 uisi sunt sibi flores AR uisi sunt flores 0 6 hiemps NOR 7 erunt G florum indigua] floruerant indicia C indiga GMNav. 8 tecundare AGORa 9 luxoriae Rml profluentis Iuxuriae M tetris cadd. praeter P ora CAJl NPRa horrida M s. I. m2 11 sequuntur Aav 12 sequentur C sequuntur ARa secuntur christum MN impetit Cml et] at Cav 13 diuersum Cml 15 quo MNTa 16 condantur MXT accipiat Mm2 accepit Pm1 18 quae] qui AGtnlPmlR uidebatur MN 19 iam ferre av uinea om. Cml 20 macheriis CPm1R ne a 21 odora iam] odoratam Cml turgescit Gm2Mm2Tm2 23 pasca a 24 quia R fructos Cml 25 ex] de MNO )

122
ore meo uerbum ueritatis usque quaque, quia in iudiciis tuis super speraui. quantus labor est, ut uerbum percipias, quantum iterum periculum, si amittas! et ideo tibi dic-itur: noli neglegere gratiam quae in te est.