Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ecce, inquit, hiems praeteriit, imber abiit, discessit sibi; flores uisi sunt in terra. ante aduentum Christi hiems erat; uenit Christus, fecit aestatem. tunc omnia erant florum indigua, nuda uirtutum; passus est Christus et omnia coeperunt nouae gratiae fecundari germinibus. imber abiit luxuriae profluentis et nubila taetris orta flagitiis aestiua iam purae conscientiae serenitate laxantur.

ideo non euadunt, quorum fuga hieme fit, quia non secuntur domini passionem, non tollunt crucem suam et Christum secuntur. imber impedit flores, et nunc flores uidentur in terra; boni flores apostoli, qui diuersorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem.