Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

talis ergo necessarius fuit, quem uincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset auaritia, non ligasset dolus. is solus erat Iesus, qui cum huius carnis se circumdedisset uinculis, captus non erat, non erat alligatus, sed disrumpens ea atque dissoluens ad se magis uocauit ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia, ut et ipsa disceret uinculis non teneri.

denique eo usque non longe a uinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem, sed tamen non seruus mortis effectus, sed liber inter mortuos: liber enim erat, qui soluendae mortis potestatem habebat. denique ipse te doceat, qui ait: soluite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud.