Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Audiamus itaque quid dicat: exsurge, ueni, proxima mea, hoc est: surge a mortuis, exsurge a uinculis quibus [*]( 1 cf. Rom. 8, 3 5 cf. Rom. 6,13 10 Ps. 141,4 11 cf. Eccli. 9.13 (20) 14 cf. Matth. 18.11 21 cf. Cant. 2, 9 25*Ioh. 2, 19 27*Cant. 2. 10 ) [*]( 1 similitudinem Pm2 3 pr. erat] pergii A peccato Am2 5 uirtutis mi (ma- N) licia.m MN 7 hic ergo] inc. prius fragm. Cantabrig-iense (= C)\\cf. Praefatio 8 uenit-securus COav, om- eet. 9 omnia (s. l.) erant 31 omnia om. N retibus am. AR laqueis, referta retibus av 10 absconderunt] add. superbi a 11 syrac C sirahac N Syrach a noueris N 12 ambulabus a 13 ad om. N 16 possit GPa emere Nm2 exuere (ernere 0) non posset (-it Rml) AOR 18 his 0 19 dirumpens GMOPtn2Rav 21 et om. MNT 22 a om. R 24 potestatem mortis M habet O 25templum hoc 0 26 illud resuscitabo Cb 27 exurge COPa 28 exurge COa a om. Rtnl )

120
circumdata tenebaris. exsurge, quia ego resurrexi tibi, solue uincu lum iniquitatis, quia ego iam solui tibi. ueni, quia iam retia soluta sunt.

uirgo peperit, puer natus ex uirgine est, nihil debet muliebri hereditati. quasi filius mulieris non tenetur. cerne medium parietem maceriae iam solutum, qui interiorum affectuum concordiam diuidebat et in diuersum excitabat dissensiones corporalium passionum. ueni ergo secura; cupio uidere faciem tuam et audire uocem tuam. ueni, ut iam me non per retia uideas, sed facie ad faciem uultibus amatoris dilecta potiaris. ethice ista decursa sint; mystica autem illa, si possumus, uel linea intueamur extrema.