Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ut compaginata eius structura crescat in templum nec disterminet eius interna sed muniat, si habeas ergo in te aedificationem dei et ad orientem pateant semper fenestrae tuae, uenit uerbum, stat post tuum parietem — oculi enim domini super iustos —, prospicit per fenestras tuas.