Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed iam consideremus, quid sit quod ait propheta: e t non auferas ex ore meo uerbum ueritatis usque quaque, quia in iudiciis tuis supersperaui. uiderat ecclesia uel anima iusti salientem sicut hinulum super montes; repente proximum aspiciens post parietem domus suae prospicientem per fenestras, eminentem super retia exultat et gaudet, quia etiam ipsa amatur a sponso, qui tamquam et ipse uulneratus caritatis decore dilectae primo, cum abesset, ad oscula rogatus adfuerit - rogatur enim, cum dicitur: osculetur me ab osculo oris sui —, deinde preces sponsae blanditiasque non spreuerit dilecta sibi ubera praedicantis atque in interiora domus eam benignus induxerit, denique tamquam lasciuienti ludens amore, quia uellet pertemptare sensus amantis, saepe egressus, ut quaereretur a sponsa, saepe regressus, ut inuitaretur ad oscula, adstiterit post parietem, prospexerit per fenestras eminens super retia, ut non totus abesset nec quasi totus intraret et ipse ad se sponsam uocaret, ut ueniendi ad se inuicem fierent gratiora commercia amorisque uim mutuis adolerent sermonibus. exurge, inquit, ueni, proxima mea, formosa mea, columba mea. [*]( 2 Gen. 49, 27 cf. Rom. 11, 1 5 cf. Matth. 10. 16 6*Esai. 65. 25 8*Ps. 118, 43 11 cf. Cant. 2, S—0 14 cf. Caat. 2, 5 16*Cant. 1. 2 17 cf. Cant. 1, 4 25*Cant. 2- 10 ) [*](def. 4) [*]( 1 medium Ra 2 iste R 4 custus G 8 non] ne av 9 exj de Ov 10 speraui GPRmla 11 ecclesiam MT animam MNT hinnulum GMNOav 12 aspiciens]aspieientem O 13 super] per GPR retia] add. et M 14 ab OPR 15 abisset MN 16 me ab] enim me MN oscnlis b 19 deinde GOtn2Pa lascinienti-25 adolerent om. i qui O nelit av 20 queretur 0 ab MP 21 mutaretnr Rml 22 prospexerat Mml 24 amoremque OR amorumque P nim] suum 0. otn. R mutuis] ut suis Gml 25 adoleret Gm1R inquid Pml )

118