Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nos igitur, qui montes esse non possumus, stemus in montibus uel in collibus, ut, cum miserit piscatores suos dominus et uenatores, ut uenentur eos, qui super omnem montem sunt uel super omnem collem, id est in legis et prophetarum praeceptis et noui et ueteris testamenti cognitione omnem habentes conuersationem, in- . ueniant nos paratos et uelut bonas colligant spicas oportuno missi [*]( 7*Cant. 5. 6 12*Hier. 16,16 16 cf. Ps. 8.3,7 19 ef. Act. 14. 7—10 20 cf. Act. 9, 37—41 21 Ps. 75, 5 28 cf. Matth. 13, 30 ) [*]( 1 et] add. cum G (s. l.) JIXTa apparet GMNPmlRTa 2iis u 4 sit tibi G si tu Mm2 sibi Ar gratia GMmlNRuv gratiae P 5 atque] et M postulet Mm1NT 7 exiuit] transiuit MN 10 reperiuntur G0Pm2av alt. in orn. N 15 alt. in om. MNO gratia — 16 fletas otn. N 16 disciplina Ov ut om. A ualle T 17 et cum — 18 alt. Christus iniuminafc om. APrnl 19 paulum 0 inluminauit] illuminat MN 21 iniuminas PmlRT 25 pr. super — 28 spicas om. N 28 uelud MRml opportuno v ) [*]( LXII. Ambros. Para 5. Petachenig. ) [*]( 8 )

114
messores tempore, quia, si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi uelut bona spica non poterit ab his, qui, ut conparationis faciamus alterius mentionem, triticum a paleis separare mittentur. plurimarum operationum sollertes ministros dominus habet ; idem piscatores, idem etiam uenatores sunt atque messores.

Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus expectes, salientem in montibus poteris intueri et uidebis dominum Iesum similem capreolo aut hinulo ceruorum super montes Bethel. salit enim super ecclesiam, quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet. merito sicut capreola, quia caprea in altis pascitur.

δοϱϰάς dicitur a uidendo; δοϱϰατιϰόνetenim uisus acutioris est. quid hoc aptius Christo, qui patrem uidit quem uidit nemo, aut si qui uidit in Christo, ipse filius reuelauit ? merito sicut hinulus ceruorum; hinulus quasi filius, cui paternae inoleuerit uis naturae, ut eum occulta non lateant. serpentes fugiant, uenena non laedant. denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: quid uenisti ante tempus torquere nos?