Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Spectemus ergo salientem hunc hinulum, ut non possimus timere serpentem. non timebat Dauid; denique de his dicebat serpentibus: et respondebo exprobrantibus mihi uerbum, quoniam speraui in uerbis tuis. quasi bonus ceruus, qui bibisset de fontibus aquarum, nequaquam humanorum serpentium spiras et maledicorum uenena metuebat.

coluber illi non erat noxa, sed praeda. cibus erat serpentini uirus adloquii et c-ibus laudis. de quo dicebat: deus, laudem meam ne tacueris, quoniam os peccatoris et os dolosi super [*](8 cf. Cant. 2. 9 9 cf. Ps. 103, 15 12 cf. Ioh. 6. 46 13 cf. Matth. 11. 27 17 Matth. 8. 29 20*Ps. 118, 42 22 ef Ps. 41. 2 25*Ps. 108, 2 ) [*]( 2 iis r 3 mittuntur AR 4 plurimarum] add. igitur av habet dominus 0 o etiam om. 0 7 espectes A expeetet GMmlPR 8 hinnulo GLNORmlav 10 caprea] capreola O 11 dorcas eodd. av dorcaticon AGmg.m2MNPTa dioratieon GMmgm2R diorcation 0 dorcadion v enim MNv acatior a quod 0 12 hoc om. v aptiusl acutius av, add. a OR pr. et alt. uidet Ov quis MNOav 13 ipsi MN 13.14 hinnulus GMNOav 16 ex] de O18 hinnulum GMNOav 21 quia MNOav uerbis] sermonibus v 22 senms AGml 26 quoniam] quia NTa quo R alt. os om. a )

115
me apertum est. saginabatur uenenatorum sermonibus; illi sibila obtrectationis ora tollebant et sermonibus odii circumdabant innocentem. bonus ceruus inter multos colubres positus non timebat, ceruusamicitiae et pullus gratiarum. simulabant caritatem, fundebant obtrectationem; ego autem, inquit. orabam.

bonus ceruus in medio uiperarum innocuus pascebatur. illi trisulcis ore linguis micabant, hunc autem sancta pascebat oratio, immo cibum obtrectantibus offerebat. respondit obtrectantibus sibi uerbum, uerbum enim cibus est; denique non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. uiderunt me, inquit, et mouerunt capita sua. maledicebant. ego autem benedicebam. maledicebant qui obtrectabant, benedicebam qui uerbum domini praedicabam.