Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hanc uiam ambulans ecclesia dicit: ego flos campi et lilium conuallium, sicut lilium in medio spinarum. in totam enim terram fides populi credentis exiuit et in spatioso posuit pedes suos Christus, et ideo pulchre ait florem se [*](1 cf. Xum. 33, 8 cf. Ex. 15. 23 2 cf. Num. 33. 9 4 cf. Xum..33. 14 5 cf. Xum. 33. 15 19*Gen. 6. 3 21 cf. Dent. 34. 5 25*Cant. 2. 1—2 27 cf. Rom. 10, 18 28 cf. Ps. 30. 9 ) [*]( 1 mara GMm2Nm20Rm2av (Πιϰο̮ίαι LXX. Μεο̮ο̮ά uel Μέο̮ο̮α Ex. 15. 23). cf. tractat. 16,29 hoc] id 0 2 est om. 0 duodecim] add. erant OPRv sunt a 3 populus ne il 4 debuerant Y rafidim MN 5 svna codd. praeter O, a 7 nulli Rm2aυ. fort. nullus 8 manna alibi Y 9 de petra potum G restringlleret N restingeret 0 restringeret T 14 postea Mm2 16 alt. aderat] add. illi a 18 consideras M 19 erant AGORml 20 et—annos] ex—annis a 21 montem AR 22 mansionis Ga saae caepit a 23 sit om. 0 fructum APRml 27 eaim om. A, ras. in R sides A 28 polcre MR )

86
esse campi. flos erat etiam Paulus, qui dicebat: bonus odor

Christi sumus deo, et uere flos, qui poterat nona et uetera de sui cordis proferre thesauro. pulchre etiam lilium dicitur ecclesia; sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. pulcherrime etiam dictum est lilium conuallium, quia in humilibus magis elucet gratia. sed hoc lilium in medio spinarum, hoc inter Iudaeos et haereticos, hoc inter sollicitudines istius saeculi, quae mentem hominis animumque conpungunt. possumus etiam aliter accipere, quia, sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conuentus ecclesia dei refulget.