Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itaque in illo populo typus fuit, in nobis ueritas. nos igitur committamus iter nostrum ductui domini Iesu, qui legem primo introduxit et antea per Iesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit. sed etiam, quando Moyses uidebatur ductor esse, aderat illi Iesus, aderat autem non palam nec aperte ductorem aut principem populi sese gerens; expectabat enim, donec Moyses tempus expleret suum, quo conpleto successit Iesus.

itaque si consideres uiginti, uidebis mysterium plenitudinis temporum et centum uiginti annos, post quos et Moyses in monte requieuit et Iesus manifeste mansionum suscepit principatum, ut iam non sub legis timore sit populus, sed resuscitatus a mortuis fructu uitae fruatur aeternae. ambulemus igitur secundum legis doctrinam, uia nobis lex dei sit.