Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quid de his dicam? sunt etiam in nobis qui habent timorem dei. sed non secundum scientiam, statuentes duriora praecepta. quae non possit humana condicio sustinere. timor in eo est, quia [*]( 2 cf. Lac. 1, 35 7 cf. ilatth. 24. 20 12 Ps. 118, 38 13 cf. Ps. 110. 10 15 d. I Cor. 1. 20 18.25 cf. Rom. 10.2 21 cf. Rom. 7, 14 22 cf. Rom. 2, 28. 29 ) [*](1 hic] haec GMm1a est orn. G umbra] add. est Oa 3 profuturam n in umbram n ab] ad Gml4 caritate Av claritatem OP 5 ad] Lt Mml te s. l. G defendat te S ab] ad Gml umbra Gm2 6 frigoris G tibi om.MS snadit PmlRml 7 uestra GNPR aut] vel av significans] add.frigere. AR 10 quem] cui Tm2a misereatur MNm10Ta 11 sequuntur ARav 12 enim] eum G, add. VI GPR 14 quid AMNOav 15 est om. N 16 dominum a 20 offensa Pml sabbato Rml sabbata Oav 21 esse spiritalem O 22 ignem — 27 sustinere om. N adolere] add. um O 23 diem PmlR igae PmlR aecendi prohibeat MO 25 his] Iudaeis Oav habeant T 27 conditio Am1GOPRav )

103
uidentur sibi consulere disciplinae, opus uirtutis exigere, sed inscientia in eo, quia non conpatiuntur naturae, non aestimant possibilitatem. non sit ergo inrationabilis timor.

etenim uera sapientia a timore dei incipit nec est sapientia spiritalis sine timore dei; ita timor sine sapientia esse non debet. basis quaedam uerbi est timor sanctus. sicut enim simulacrum aliquod in basistatuitur et tunc maiorem habet gratiam cum in basi statua fuerit conlocata standique acceperit firmitatem, ita uerbum dei uel rationabile dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur, hoc est in pectore timentis deum, ne labatur uerbum de corde uiri, ne ueniant uolucres et auferant illud ae incuriosi et dissimulantis affectu.

sed etiam uerbo dei tunor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri uidetur, ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. timor ergo uerbi est locus, sicut in pace locus eius; timor quoddam studium uerbi, uerbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.