Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non enim hic uita perfecta est, sed haec uita in umbra. ideo, ut homo Christus Iesus ex uirgine nasceretur, obumbrauit uirtus altissimi matrem futuram, quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis et consummaturus claritate solis aeterni. umbra est ergo uita haec; festina ad solem, ut te defendat ab umbrae huius frigore et calorem tibi profundat aestiuum. et ideo suadet orandum, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens et bonorum operum esse ieiunos.

Disce nunc, quemadmodum auertat oculos eius, quem miseratur dominus, a uanitate. ex his enim quae secuntur hoc intellegere possumus; subiec-it enim: statue seruo tuo eloquium tuum in timore tuo. initium esse sapientiae timorem domini dicit propheta. quod est autem initium sapientiae nisi saeculo renuntiare, quia sapere saecularia stultitia est?

denique sapientiam huius mundi stultitiam esse apud deum apostolus dicit. sed et ipse timor domini, nisi secundum scientiam sit, nihil prodest, immo obest plurimum; siquidem Iudaei habent zelum dei, sed quia non habent secundum scientiam, in ipso zelo et timore maiorem contrahunt diuinitatis offensam. quod circumcidunt infantulos suos, quod sabbatum custodiunt, timorem dei habent; sed quia nesciunt legem spiritalem esse, circumcidunt corpus, non cor suum, ignem sabbato adolere formidant, cum lex sanctificationis die libidinum ignem prohibeat accendi.-