Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

monilia aurum argentum et concupieris ut extorqueas, intrauit mors per fenestram. claude ergo hanc fenestram, qua uideris alienae mulieris pulchritudinem, ne mors possit intrare; oculi tui non uideant alienam, ne lingua peruersum loquatur. tuam ergo fenestram claude, ne morti pateat intranti. sed etiam alienam fenestram caue; a fenestra enim domus suae intrat fornicaria.

a fenestra sua intrat, tum intrat, cum aliquem petulantis oculi temptat lasciuia. exclude igitur hanc fenestram uerbi ostio, ne capiaris oculis meretricis et abripiaris palpebris. sed non una est fenestra, per quam mors consueuit intrare. est et fenestra uerborum, per quam sermones commeant meretricis. et ideo te ab aliena uxore custodi, ne te sermonibus gratiosis adoriatur; a fenestra enim domus suae intrat.