Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

creatus est, ut redimeret creaturas, homo factus est, ut homines a morte perpetua liberaret. [*]( 2 el Ios. 5. 9 3 cf. I Cor. lu. 4 4 cf. Eph. 6. 17. Apoe. 2. 16 5 cf. Rom. 2, 29 8*Esai. 29, 13 12*Ps. 118, 35 l5*Deut. 13, 4. 10. 20 17*Matth. 10, 38 20*Prou. 8, 22 24 Gal. 4, 4 ) [*]( 2 quae] quid a 3 Aegypti em. 0 israhel P 5 obprobrium PmlR opprobriis MN 7 non seruat legem 0 in om. 0 alt. legem om. MN 8 labiis inquit (-id G) GP 10 latore Pml 12 semita a 13 sequitur Christum Aav eiequitcr 0 14 exsequitur AmlSPR sequitur 0 16 deducitj deducet GOv 17 quis Gm2b 18 sequutus AR 19 praeeedit et s. I. Gm2. om. Gml 20 dicit sapientia MN deas 6 24 legi] sub lege O 26 eij de MNT creatusj sub lege creatus O )

96
creatus est, ut uias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad dei regnum. ergo quia principium est uiarum dei, hoc principium sequamur.

primus uiam noni ingressus testamenti, ut uia nobis deuotionis sterneret iter. si ieiunamus, ante nos ille ieiunauit. si pro nomine dei sustinemus iniurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione. ceruices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas; ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. denique quasi praecedens ait Petro: t u me sequere, et ideo Petrus cursum consummauit, quia secutus est Christum.