Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Deduc me in semitam mandatorum tuorum. quoniam uolui eam. quis hoc dicit nisi qui Christum sequitur? non potest alius hoc dicere nisi qui illud exequitur, quod scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis, quia ipse te deducit. quomodo deducat, audi: nisi qui tulerit crucem suam et post me secutus fuerit, non est me dignus.

praecedit ergo Christus, ut nos sequamur, praecedit uerbum. principium Christus est; ideo Sapientia dicit: dominus creauit me principium uiarum suarum. aduertimus. quod et principium Christus et finis uiarum sit. non uereor, ne quis dicat: \'creatum ergo Christum adseris?\' respondebo: ita creatum dico, quemadmodum factum legi, hoc est: factum ex muliere, factum sub lege, hoc est: secundum susceptionem carnis creatum, secundum quod est natus ex uirgine.