Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ergo cura hic dicit: si suscitaueritis aut resuscitaueritis caritatem usque quo uoluer i t, de his dicit, qui resurrectionem eius possint congrue praedicare, ut audientibus ardorem fidei et deuotionis accendant. uel suscitatur Christus in his qui primum accedunt, resuscitatur in his, qui postquam accesserint dormierunt. dormit ergo Christus in neglegentibus, suscitatur in sanctis.

Habet ergo ecclesia per quae gradiatur; habet habitacula mansionum, in quibus requiescunt sancti, de quibus iste est qui dicit: legem mihi constitue, domine, uiam iustitiarum tuarum. bene ait \'statue\', ut in pectore eius inmobilis et fixa permaneat nec aliquo saeculi turbine ab eius conuellatur affectu, ut ipse sibi lex sit, opus habens legis scriptum in corde suo.

Et quaeram, inquit, illam semper; non est enim mediocre, quod requiritur paradisi gratia, dei regnum, angelorum consortium inmortalitatisque domicilium. non ergo uno die quaeritur nec duobus aut paucis mensibus, sed quaeritur semper et quaeritur per omnia, ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et \'omne tempus\' significat et \'per omnia\'. cum dicit igitur \'quaeram\', sine fine dicit esse quaerendum. sed non satis est quaerere, nisi intellegas quod requiris.