Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait: da mihi intellectum, et perscrut ab or legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. quaerendum primum, deinde intellegendum perscrutandumque legis omne mysterium et in corde custodiendum. quis autem potest custodire legem dei, nisi intellectum acceperit? qui autem intellegit et scrutatur, scrutando in semitam mandatorum deducitur.

in quo illud aduertendum, quia lex est lustitia, mandatum [*](l*Caut. 2. 7 10.14*Ps. 118. 33 12 cf. Rom. 2. 14-15 22*Ps. 118. 34 27 cf. Ps. 118, 35 ) [*]( 1 alios] alienos NT suscitaret N aut resuscita leritis om. 0 3 . 5 iis v possunt Gav 6 in om. a 8 egrediatur Mm2NT alt. habet om. a 10 iustificationura MN 11 im M eius om. M 12 turbine seculi 0 turbidine PmlBml 13 lex sit sibi av legis habens 0 14 inquit OtN. Mm1 15 mediocre enim 0 16 immortalitatis (om. que) MNO 18 per omnia queritur ut multonim meritorum (multa om.) 0 20 semper queram 0 quaeram semper v 21 est s. I- R, om. A 22 ait} add. II G IIdo uersu 0 scrutabor A. 23 et] ut AOm2R 27 scrutatur] add. et MNO 28 quoj quod PR, add. est MNT )

94
iudicium, sicut et in hac littera legimus. est legis uia stare in uiis legis, est uia iustitiarum secundum primum uersiculum. est ergo et testimoniorum uia: i n uia testimoniorum tuorum delectabar; est et uia mandatorum: uiam mandatorum tuorum cucurri. interrogemus ergo has uias, ut dicatur nobis: state in uiis legis et interrogate semitas aeter-

nas et uidete quae uia melior et ambulate in e a. cum omnes igitur ambulauerimus uias. ueniemus in omnium finem uiarum, qui ait: ego sum uia. Christus ergo finis uiarum; ipse est enim finis legis ad iustitiam omni credenti. hinc audeo dicere, quia finis iustitiarum Christus, qui est iustitia, finis testimoniorum Christus, de quo dictum est: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus, et puer meus quem elegi.