Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

tamquam malum in lignis silu ae, ita consobrinus meus. nos quoque uulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum, sed bonus odor sumus deo, quia crux Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia est. hoc uulnere ecclesia uulneratur, cum saluatoris sui praedicat mortem, sed hoc uulnus est caritatis. denique qui non credit negat, qui diligit confitetur: Manicheus negat, christianus fatetur. et ideo scriptum: utilia uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. pulchre ergo dicit ecclesia: quia uulnerata caritatis ego sum.

Nudemus membra nostra bono uulneri, nudemus sagittae electae. sagitta haec Christus est, qui dicit: posuit me sicut [*]( 1 Cant. 2, 3 3 cf. Ps. 22. 2 *Cant. 2, 4 6*Cant. 2. 4 8*Cant. 2,5 14*Cant. 2. 3 16*Cant. 2. 3 18.19 cf. I Cor. 1. 23. 24 18 II Cor. 2, 15 23*Prou. 27, 6 25*Cant. 2, 5 28 Esai. 49. 2 ) [*](1 dulcis eius fructus av 2 pascebatar] add. et a 3 pascue Nm2 introduc AGOR 4 uini om. Gm1NR. add. uidet G uide R ab his MNPTa inde Ov praeparatus MN 6 constitue ORml 8 inquit me 0 inquid GN 9 in om. 0 10 dilectione GRm2 delectione Rml 22 confitetur diligit N 23 eonfitetur MN scriptum] add. est Grn2MNav utiliora Tm2α 25 pulcre M uulneratae Mm2 caritate Ga 28 est christus 0 posuisti B )

91
sagittam electam. bonum ergo hac uulnerari sagitta. non mediocris mansionis iste processus; non omnes possunt dicere. quia uulnerati sunt dilectionis. dicebant apostoli.

cum pro Christo lapidarentur et Christum praedicarent; dicebat Paulus, cum ter uirgis caederetur et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret; dicunt hoc martyres, qui uulnerantur pro Christo et, quia uulnerari pro eius meruerunt nomine. plus dilig-unt.