Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hanc praecedentem nubis columnam sequens ecclesia non deficiente, ne ipsa deficeret, umbra eius refrigerabatur, et ideo dicit: [*]( 14 nuda gignentium = Sall. lug. 79. 6 22 cf- Ex. 33. 9. Deut. 31. 15 23*Ex. 13, 21—22 ) [*]( 1 adiuro Mm2N 2 et resuscitaueritis om. N 3 dilectum Rm2 -5 hoc cursu] occursum 0 occursu cet. a itinere om. Y in itinere 0 Sisteom. O turbata]statiuaO 13arenosa GOav 16opportuca v discernit O 17 praeuidere AMNPa 18 nouum MN quemammodum AT disponit 0 20 agmina Mm2NT 23 praeibat inquit 0 illos AGmlOPRml illis Rm2v iter om. 0 24 autem noctu ARml 25 defiebat R 26 inter diem ΜΝΡΤα in die ORv 27 columnam nubis O 28 deficientem AORav defecerit MNOPRT )
introducite me in domum uini. copiis praeparatis quaerit progredi ad aliam mansionem, in qua mysteriorum gratiam et laetitiae capiat suauitatem. hinc quoque promouens uerum iter ait: constituite in me dilectionem. bona statiua, ubi plenitudo est caritatis. confirmate me, inquit, in unguentis, stipate me i n malis.
Habes alias mansiones, ad quas ecclesia cum delectatione succedit. istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus uulnerata est ecclesia, sed uulnere caritatis; uulnus enim est quod Christus excepit, sed unguentum est quod effudit, pomum est quod pependit. hoc pomum gustauit ecclesia et ait: et fructus eius dulcis in faucibus meis. et ut scias, quia pomum est dominus, legisti supra: