Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli igitur in puluerem mortis deducere animam tuam, cui dominus etiam naturalem altitudinem tribuit et uigorem, quo se excitet et adsurgat. unde etiam de hac coniunctione animae et corporis dictum oportune accipitur, eo quod in naturali uitae nostrae mysterio conexa anima corpori uelut humi reptet et pauimento adhaereat partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud e terra est. et regionis igitur diuersorium et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. ideoque pulchre apostolus de mortis huius corpore liberari cupit, quia carcere quodam claudimur et in quodam luxuriae gurgustio siti tenebris inuoluimur delictorum.

Ergo secundum uoluntatem dei ambulemus, ut adhaerere dicamur deo. nam qui secundum corporis adpetentiam uiuit, caro [*]( 1 cf. Ps. 72, 28 3*Cant. 4,4 7 cf. Hier. 35 (28), 11 14 cf. II Cor. 10, 5 16 cf. Ps. 21, 16 24 cf. Rom. 7, 24 ) [*]( 1 donum GMmgR igitur est 0 ergo M deo Oa 4 tha(ta-)ipio codd. a ostia] scuta eod. Monac. 2564 b 6 in om. MN terrenarum MO terras v inlecebrarum M(v) inlecebris R 7 curuatur AR 8 turrim GNTav 9 muros MNPT excelsa] ecclesia MNT pariter subsidio O 10 expellit 0 13 falerarum OPm2(v) phalernmi si habeat 0 16 puluere AMNOPR 19 opportunae R 22 e om. Am1 etj e AR regione Rm2 materialia Nml 23 pulcre M 24 clauditur GOPR 25 luxoriae Rml seti N 27 ambulemur O 28 discamus Tm2a deo dicamur MN )

71
est, qui secundum praecepta dei, spiritus est. non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro sicut et illi, qui in diluuio perierunt, de quibus dictum est: quia caro sunt, sed magis caro nostra oboediens animae gubernaculo fiat anima et hoc appellari mereatur nomine, sicut appellata est familia patriarchae Iacob et generationis eius sancta posteritas.